HAERES

HAERES
I.
HAERES
Dea, cui vett. post acceptam hereditatem rem divinam faciebant. Festus.
II.
HAERES
an ex haerendo in hereditate, an ex Hebr. possidere, an ab aere, an ab hero, quod herus fiat, dominio in se translato? dictus, ante Solonem, extra gentem et familiam Athenis non scribebatur, ex lege: Ἐν τῷ γένει τȏυ τεθνηκότος δεῖν τὰ χρήματα καὶ τὸν οἶκον διαμένειν, Extra gentem familiamque heredem nc scribito, Plutarch. in Solone: cuius ratio, quia bona testantis non sunt, sed genris et familiae. Plato l. 11. de LL. Neque etiam omnibus fas fuit indiscriminatim, e Solonis lege, sua testamento dare legare: Feminis namqueve et pueris dare hoc pacto non licebat, quod excederet pretium medimni hordei. Ceteris, qui poterant testamentum facere, concessit Solon necessitudim generis amicitiam praeferre, et quem vellent Heredem scribere, nullis superstitibus liberis masculis: quod tamen de aboriginibus et indigenis civibus solum intelligendum; adscitis enim, et plebiscito donatis, qui orti essent, eadem libertas negata fuit, bonis eorum in Aerarium relatis. Qui autem Heredes scribebantur, etiam adsumebantur in filios, ut liquet ex Isaei Orat. unde,
cum peregrini filiorum loco esse non possent, nec Heredes scribi poterant, nisi adoptione in familiam essent asciti. In conscribendis autem Testamenti tabulis Magistratus advocabatur, qui praesentiâ suâ illas vel confirmaret, vel stabiliret, vel solveret vel infringeret: Nominatim Astynomus aderat. Interdum etiam nullae scribedantur tabulae, quemadmodum Romae Comitiis calatis, sed testator voluntatem suam pro contione declarabat et voce nuncupabat, quod fiebat itidem εν ταῖς κυρίαις ἐκκλησίαις. Quod si Pater testamentum scripsisset, et liberis masculis heredes substituisset; ratum id erat, si ante annum 20. Aet. liberi decessissent: ab Anno autem vicesimo fil. sui erat iuris, neque amplius quidquam iuris in eius bona habebat alter, et proin substitutioni locus amplius non fuit. Superstite nihilominus feminâ prole, licebat testamento sua dare legare alteri, sub conditione, ut superstitem filiam in matrimonium duceret. Adoptatis vero non licebat heredem scribere: aut enim filios habebant superstites, aut ab intestato hereditatem eius adibant parris adoptantis propinqui. Itaque nec Pater τῇ φύσει cernere poterat hereditatem filii, in alienam familiam adoptari. Filii porro inter se hereditatem paternam ex aequeo dividebant, secus ac apud Hebraeos, ubi primogenito dupla portio obtigit. Nothi vero hereditatem paternam, vel unicâ filiâ legitimâ exstante, herciscere non poterant; imone quidem, Patre absque legitima prole defuncto, in eius bona ullo modo aut iure veniebant, cognitis ἀγχιςτείας iure ad hereditatem vocatis. Accipiebant saltem τῶ νοθείων nomine ad quinque minas; vel, ut Solon postea mutavit, ad decem. Qui autem hereditatem sibi vindicabat, faciebat id coram Praetore, toto vertente anno, excepto mense Scirrhophorione: quia affecto iam anno referendis potius rationibus, quam iure dicundo, vocabatur. Petenda autem erat intra 5. annos, a morte illius, qui hereditatem adierat etc. Vide Sam. Petit. Comm. in leges Att. l. 6. c. 6. De more vero hereditatem adeundi, apud Rom. recepto, Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 8. part. 3. Legg. XII. Tabb. ubi de Iure privato, ut et infra in voce Tesiamentum: uti de Hereditatis celebri pignore Annuli traditione, infra itid. in voce Moribundi: aliquid etiam in Abelonii Visceratio, it. Ultio. Recentiori aevo Heredes, nude, interdum feudi paterni appellatione, dicebantur apud Francos, Nobilium filii ac heredes, qui parentum hereditatem quoad feuda adire non poterant, donec
21. Annorum attigissent aetatem; cum interim eurum Tutores ac Custodes praediis pupillorum feudalibus fruerentur et eo nomine militaribus obsequiis ac servitiis obnoxii hominia dominis praestarent. Quod porissim um introductum est, in favorem dominorum Feudalium, quorum intererat vassallos habere, qui feudalia omnia servitia possent adimplere. Idqueve ius est tutelae Nobilis, quae in Gallia adhuc observatur et in Anglia ac Normannia Regi defertur, censeturqueve inter iura Regalia. Pupilli vero, minores aetate, quibus nullum fere ius erat in bonis paternis, quorunqueve ususfru ctus erat penes tutores, qui eos alere et educare pro conditione ac dignitate tenebantur, eorundem bonorum tantum Heredes nuncupabantur, tanquevam solum iis aliquando fruendi ius competeret, corumqueve adipiscendorum, hereditatis adeundae instar, spe alerentur: quo etiam sibi iis in bonis, quorum Dominos sese inscribebant Turoes, ius esse indicarent, licet possessionem nondum adiissent. Sic in vet. Charta, apud C. du Fresne, Bernardus Haeres, Robertus vero de Bova, Baillivus terrae de Morolio, inscribuntur: Nempe Robertus turorio iure Morolium tenebat, Bernardo adhuc in pupillari aetate constituto etc. Imo et servatus hic mos in ipsis Regnorum Imperiorumque successionibus occurrit. Observant enim nonnulli, Francicum Regnum delatum Pipino esse, quo illud regeret tutorio iure, Childerico III adhuc im pubere. Nec in alium finem data Odoni Aquitaniae Duci Regia dignitas: tutela quippe Caroli Simplicis a Francis donatus, ut maiori auctoritate gubernaret Regnum, in Regem coronatus est, Continuator Aim oini l. 5. c. 42. Albertus A. C. 994. Ordericus Vitalis l. 7. Alii. Baldunio quoque II. adhuc in puerili aetate constituto, Galli, qui CP. et in toto Imperio Orientali sedem fixerant, consilio habito eligendum Principem censuêrunt, qui Imperium, quoad Balduinus adolevisset, administraret et contra hostes tueretur. Quam in rem delectus Ioh. Briennensis Exrex Hierosolymit. qui et filiam Balduino pacisceretur et Imperium rutoris vice administraret, concesso insuper Imp. titulo, eoqueve, ut mos est Impp. sollenniter coronato; hac conditione, ut quando Baldninus siae tutelae factus esset, Imperio cederet, illndque genero resignaret. Simili iure Philippus V. et Carolus Pulcher Reges sese inscripsêrunt Navarrae, quae erat Iohannae, eorundem ex fratre Philippo IV. Rege Franciae et Nav. neptis, cuius adhuc impuberis turelam suscepêre, usurpato titulo Regio, quo iis maius in Regni negotiis administrandis accederet pondus. Quod Francorum secutus exemplum Arsenius Patr. CP. coronâ donavit Michaelem Palaeologum, Ioh. Lascaris Imp. Tutorem a patre relictum: additâ pariter conditione, quoad Ioh. suae tutele factus esset, uti narrat Nicephorus Gregoras l. 4. Verum ea fidei integritas, quam in Francis mire praedicat Nicetas Choniates, a Graecis minime servata est etc. Vide hanc in rem plura apud C. du Fresne in Gloss. ut et hîc infra. Hinc Hereditaria Charta, Epp. est, quâ sc. quis filiam suam naturalem, quam ex ancilla suscepit, ingenuamqueve ac Denarialem factam (h. e. manumissam per denarium) ante Regem, ad hereditatem suam vocat, dicta est. Cuiusmodi Ep. formulae exstant apud Bignonium in Formulis vett. c. 46. et 49.
Heredum variae species, ex Ioh. Rosino, Ioh. Frid, Gronovio
Sic Hereditas 18. m. nummum, e. g.
ex Asse toto Haeres dicebatur, qui legatarius non erat, licet cohaetedes haberet. In assem vero totum institutus dicebatur, qui solus haeres erat, Alex. ab Alexan. Genial, Dier. l. 1. c. 1. ex Besse, qui octo uncias hereditatis, adeoqueve ex praenorata summa 12000. auferebat: ex Besse semuncia sextula scriptus, 13000. honestabatur.
ex Deunce, undecim partes nanciscebatur: sicut ex Deunce binis sextulis, habebat 17000. ex Dextante, 15000. capiebat: ex Dextante sem uncia sextula 16000. ex Dodrante, 135000. ex Dodrante binis sextulis 14000. lucrabatur. Extraneus dicebatur, qui nec necessarius, nec suus; et proin testatoris iuri subiectus non erat. Fiduciarius et Imaginarius. in Ima cera scriptus Haeres idem cum secundo et legatario herede fuisse videtur. Legatarius, seu in ima cera dicebatur, cui donum aliquod in testamento relictum est. ex Libella, dictus est Haeres omnium bonorum; Libellae enim nomine As seu tota hereditas significara olim fuit. Necessarius vocabatur, qui sive vellet sive nollelt testator, Haeres etat: tam ab intestaro, quam ex testamento, secundum LL. XII. Tabb. Primae cerae, seu primae tabulae seu in primo gradu Haeres, appellabatur is, quem ex toto Asse heredem vocat Alexander, et Legatario contra distinguit. ex Quadrante, 4. uncias sumebat, nempe 4500. nummos. ex Quincunce, 7500. ex Quincunce binis sextulis scriptus 8000. consequebatur. Secundi heredes iidem cum Legatariis inqueve ima cera scriptis. ex Semisse, 9000. ex Semisse semuncia sextula, 10000. capiebat. ex Semuncia seu tribus sextulis, capiebat dimidiam totius assis unciam, adeoqueve 750. nummos. ex Semuncia et sextula 1000. ex Septunce, 10500. ex Septunce binis sextulis, 11000. capiebat. ex Sextante scriptus habebat 3000. ex sextante semuncia sextula 4000. ex Sextante uncia binis sextulis 5000. Sextulâ aspergi dicebatur, qui sextam unciae partem adeoqueve septuagesimam secundam portionem totius hereditatis consequebatur, sc. 250. Suus et necessarius Haeres dicebatur fil. filia, nepos, nepcisqueve ex filio et demceps ceteri liberi, qui in potestate morientis fuêre. ex Teruncio scriptus, erat ex uncia et quinque scriptulis. ex Triente, tertiam patrem, nempe 6000. habebat: ext Triente semuncia sextual scriptus 7000. lucrabatur. ex Uncia, duodecimam habebat hereditatis patrem, nempe 1500. ex Uncia et duabus sextulis 2000. etc. Ita dividebant olim hereditatem 18000. nummum, velut denarium, in partes Assis, distributam. Vide Gronov. de Pec. vet. l. 3. c. 11. et Principalis Hereditatis in XII. uncias divisae exemplum infra in voce Marpurgum. Nec omittendum, motas de hereditate controversias coram Centum viris Romae ventilatas fuisse; unde querela inofficiosi Testamenti, item actio petitionis hereditatis Centumvirale iudicium appellatur, Cic. in Bruto, Plin. l. 6. Ep. 4. etc. Vide quoque supra, Alode, et infra ubi de Vicesima hereditatum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Haeres — (lat.), Erbe, s.u. Erbrecht 1) I. A). H. ex asse, Universalerbe, s. ebd …   Pierer's Universal-Lexikon

  • haeres — /hiriyz/ In Roman law, the heir, or universal successor in the event of death. The heir is he who actively or passively succeeds to the entire property of the estate leaver. He is not only the successor to the rights and claims, but also to the… …   Black's law dictionary

  • haeres — /hiriyz/ In Roman law, the heir, or universal successor in the event of death. The heir is he who actively or passively succeeds to the entire property of the estate leaver. He is not only the successor to the rights and claims, but also to the… …   Black's law dictionary

  • HAERES Norwegiae — inter titulos Daniae Regum, et qui ab iis originem trahunt, Holsatiae Principum, a tempore Ioh. Regis. Postquam enim Christianus I. Theodorici Fortunati Oldenbutgii Com. fil. ad Daniae Regnum evectus, una Norvegiam accepisset; hoc natus Ioh. Rex… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • HAERES Poloniae — tit. quem Valdislaus Locticus, Praemislai II. succcssor, sibi sumpsit, ut infra videbimus, ubi de hoc Praemislao …   Hofmann J. Lexicon universale

  • haeres factus — /hiriyz faktas/ In the civil law, an heir made by will; a testamentary heir; the person created universal successor by will. Otherwise called haeres ex testamento, and haeres institutus …   Black's law dictionary

  • haeres factus — /hiriyz faktas/ In the civil law, an heir made by will; a testamentary heir; the person created universal successor by will. Otherwise called haeres ex testamento, and haeres institutus …   Black's law dictionary

  • haeres ex testamento — See haeres factus …   Black's law dictionary

  • haeres fideicommissarius — /hiriyz fidiyaykomaseriyas/ In the civil law, the person for whose benefit an estate was given to another (termed haeres fiduciarius, (q.v.) by will. Answering nearly to the cestui que trust of the English law …   Black's law dictionary

  • haeres natus — /hiriyz neytas/ In the civil law, an heir born; one born heir, as distinguished from one made heir (haeres factus, q.v.); an heir at law, or by intestacy (ab intestato); the next of kin by blood, in cases of intestacy …   Black's law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”